Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/350

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ob causas felicius iudicas peperisse masculum quam foeminam?

eu. Quin tu potius, Fabulla Petronii, (iam enim vereor, mea, dicere) illud mihi expedis, quas ob causas vos magis gaudetis peperisse masculos quam foeminas?
fa. Quid aliae sentiant nescio, ego nunc me gaudeo peperisse masculum, quia sic visum est Deo. Si maluisset ille puellam, maluissem et ipsa.
eu. An putas Deo tantum esse otii, ut etiam parturientibus obstetricetur?
fa. Quid agat ille potius, Eutrapele, quam ut propagatione servet, quod condidit?
eu. Quid agat, o bona? Imo, ni Deus esset, non arbitror suffecturum tot negotiis. Exsulat Christiernus Danorum rex,[1] pius Evangelii fautor: Franciscus Galliarum rex, hospes est Hispaniarum,[2] nescio quam ex ipsius animi sententia, vir certe dignus meliore fortuna: Carolus molitur monarchiae profere pomoeria: Ferdinandus rerum suarum satagit in Germania: bulimia pecuniarum urget aulas omnes, periculosos motus concitant agricolae, nec tot stragibus ab instituto deterrentur, populus meditatur anarchiam: periculosis factionibus collabitur Ecclesiae domus: hinc atque hinc distrahitur illa Iesu tunica inconsutilis. Vinea Domini non ab uno iam apro vastatur; simulque periclitatur sacerdotum cum decimis autoritas, theologorum dignitas, monachorum maiestas: nutat confessio, vacillant vota, labascunt leges pontificiae, vocatur in discrimen eucharistia, expectatur Antichristus; totus orbis parturit nescio quid magni
  1. Christiernus, seu Christianus Secundus, Danorum Rex, annn 1523. viginti navibus se in Hollandiam contulit. Reversus in Daniam primum xiv. annos captivus detentus est, postmodo iure suo cedens privatus obiit anno 1559.
  2. Franciscus, adversus Carolum V. bellum gerens, per Alpes in Italiam perrumpens, postquam infeliciter oppugnasset Ticinum, ab Hispanis carcere detentus est, dein duris conditionibus, liberisque obsidibus datis, in Galliam dimissus.