Haec pagina emendata et bis lecta est
mali. Interim superant et imminent Turcae, nihil non populaturi si successerit quod agunt: et tu rogas, quid agat potius? Imo tempus arbitror, ut suo quoque regno prospiciat in tempore.
- fa. Quod hominibus videtur maximum, id fortasse Deo videtur nullius momenti. Sed ab hac fabula Dei personam, si vis, secludamus. Dic quae te caussae moveant, ut felicius existimes peperisse catulum, quam catellam.
- eu. Piae mentis est, hoc iudicare optimum, quod dedit Deus citra controversiam optimus. Verum si Deus tibi daret poculum crystallinum, nonne maximas ageres gratias?
- fa. Agerem.
- eu. Quid si idem daret vitreum, num pares ageres? Sed vereor ne tibi molestiam adferam pro solatio, haec apud te philosophans.
- fa. Imo Fabullae nihil est iam a fabulis periculi. Iam quartam hebdomadam decumbo, satisque valeo vel ad luctam.
- eu. Quin igitur e nido provolas?
- fa. Vetuit rex.
- eu. Qui rex?
- fa. Imo tyrannus.
- eu. Qui quaeso?
- fa. Syllabam dicam, mos.
- eu. Heu quam iste rex multa praeter aequum exigit! Pergamus igitur philosophari de crystallo et vitro.
- fa. Marem, uti coniicio, natura praestantiorem ac firmiorem iudicas quam foeminam.
- eu. Sic arbitror.
- fa. Nimirum viris autoribus. Num igitur viri vivaciores sunt quam foeminae? Num a morbis immunes?
- eu. Nequaquam, sed in genere viribus antecellunt.
- fa. Sed ipsi rursus superantur a camelis.
- eu. Imo prior creatus est masculus.
- fa. Prior conditus est Adam, quam Christus. Et solent artifices in posterioribus se ipsos vincere.
- eu. At Deus mulierem viro subiecit.
- fa. Non statim melior est, qui imperat: et nuptam subiicit, non foeminam: ac rursus nuptam ira subiicit, ut cum utrique sit potestas alterius, mulierem tamen velit viro morem gerere, non ut praestantiori, sed ut ferociori. Dic, Eutrapele, uter infirmior, qui cedit alteri, an cui ceditur?