Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/352

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
eu. Tibi quidem hic cedam, si mihi declararis quid senserit Paulus, scribens Corinthiis, quum viri caput dicit esse Christum, mulieris caput virum; rursus quum virum dicit imaginera et gloriam Dei, mulierem gloriam viri.
fa. Istud expediam, si mihi declararis, an solis viris datum sit esse membra Christi.
eu. Absit: id quidem datum est omnibus hominibus per fidem.
fa. Qui fit igitur, ut caput unum quum sit, non habeatur omnibus membris commune? Deinde, quum Deus hominem fingeret ad imaginera sui, utrum hanc imaginem expresserit in corporis figura, an in animi dotibus?
eu. In animi dotibus.
fa. At in his quid tandem habent viri nobis praecellentius? In utro sexu plures sunt temulentiae, rixae, pugnae, caedes, bella, rapinae et adulteria?
eu. At soli viri bellum gerimus pro patria.
fa. Sed iidem saepius deserto loco turpiter fugitis: nec semper pro patria, sed frequentius pro sordido salariolo deseritis uxorem et liberos, et peiores gladiatoribus ultro corpora vestra traditis in servilem necessitatem vel moriendi vel occidendi. Iam ut maxime iactes mihi virtutem bellicam, nemo vestrum, si semel esset expertus quid sit parere, non mallet decies in acie stare, quam subire semel quod nobis toties est experiundum. In bello non semper venitur ad manus; et si venitur, non in quavis exercitus parte discrimen est. Tui similes disponuntur in acie media, alius est in subsidiis, alius tuto sedet post principia, denique plurimos servat deditio et fuga: nobis cominus cum morte conflictandum est.
eu. Ista non nunc primum audio; verum suntne vera, quae dicuntur?
fa. Nimium vera.
eu. Visne igitur, Fabulla, ut marito tuo persuadeam, ne posthac te contingat? Nam eo pacto tuta fueris ab isto discrimine.
fa. Equidem nihil malim, si possis.
eu. Quid praemii feret orator hic, si persuaserit?
fa. Dabo