Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/358

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

quum fatearis incorporalem.

fa. Ego corpus intelligo, quod sentitur.
eu. Imo quae non sentiuntur, perfectissima sunt, veluti Deus et angeli.
fa. Audio, Deum et angelos spiritus appellari; at spiritum sentimus.
eu. Hac voce literae sacrae ob rudes homines balbutiunt, mentem significantes puram ab omni commercio rerum sensibilium.
fa. Quid igitur interest inter angelum et animum?
eu. Hoc ipsum, quod inter limacem et cochleam, aut, si mavis, testudinem.
fa. Corpus igitur domicilium est animi magis, quam instrumentum.
eu. Nihil vetat instrumentum adiunctum dici domicilium. Atque hac quidem de re variant philosophorum sententiae. Sunt qui dicant corpus esse vestem animae, sunt qui domicilium, sunt qui instrumentum, sunt qui harmoniam. Horum quodcunque dixeris, consequitur, actiones animi corporis affectionibus impediri. Primum, si quod vestis est corpori, idem corpus est animo: quantum ad corporis valetudinem faciat vestis, declaravit Hercules; ne quid de coloribus aut pilorum pelliumque generibus referam. Ceterum an eadem anima sufficiat pluribus corporibus deterendis, quemadmodum corpus multas deterit vestes, viderit Pythagoras.[1]
fa. Non incommodum foret, si iuxta Pythagoram liceret ut vestibus ita animabus mutatoriis uti: sic ut mensibus hibernis sumeretur corpus obesum crassaeque texturae, aestivis rarius et gracilius.
eu. Atqui parum, opinor, esset commodum, si quemadmodum multis vestibus detritis tandem et corpus deterimus, ita multis corporibus detritis tandem et anima senesceret deficeretque.
fa. Non sane.
eu. Iam quemadmodum ad corporis salubritatem agilitatemque refert, qua veste sit amictum, ita refert, quod corpus circumferat anima.
fa. Profecto si corpus vestis est
  1. Pythagoras aiebat animam suam in varia corpora demigrasse. Sic eum iuducit loquentem Ovid. Metamorph. lib. xv.