Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/359

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

330 PUERPERA.

animae, video multos homines admodum varie cultos.

eu. Sic est. Et tamen nonnulla pars huius rei sita est in nobis, quam commode vestiatur anima.
fa. Valeat igitur vestis: dic aliquid de domicilio.
eu. Atqui ne, quod dico, tibi videatur commentum, Fabulla, ipse Dominus Iesus suum corpus templum appellat: et Petrus apostolus suum corpus tabernaculum appellat. Nec defuerunt, qui corpus dixerunt animae sepulchrum, σῶμα dictum arbitrantes quasi σῆμα: alii carcerem mentis appellarunt, nonnulli praesidium,[1] velut arcem munitam. Quorum animus est undiquaque purus, in templo habitat. Qui non tenentur amore rerum corporalium, horum animus agit in tabernaculo, libenter exsiliturus, si vocet imperator. Qui prorsus excaecati sunt vitiis spurcissimis, ut nunquam aspirent ad auram libertatis Evangelicae, horum animus iacet in sepulchro. Ceterum, qui moleste luctantur cum vitiis, nec adhuc possunt quod volunt, horum animus habitat in carcere, subinde clamans ad liberatorem omnium, Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine.[2] Qui graviter pugnant cum satana, vigilantes et excubantes adverus insidias illius, qui circumit ut leo quaerens quem devoret, horum animus versatur in praesidio, unde iniussu imperatoris non licet discedere.
fa. Si corpus est animi domicilium, plurimos video, quorum animus male habitet.
eu. Sic est, videlicet in aedibus perstillantibus, opacis, ventis omnibus obnoxiis, fumosis, pituitosis, laceris ac ruinosis, denique putribus et infectis. Et tamen Cato primam felicitatis partem iudicat, bene habitare.
fa. Tole-
  1. Sic Socrates apud Platonem inquit animam humanam in hoc corpore velut in praesidio positam esse, unde fas non sit discedere iniussu imperatoris, nec diutius in eo immorari, quam visum sit ei, qui collocavit.
  2. Exstat locus Psalm. I 43,8.