Haec pagina emendata et bis lecta est
abilis res, si liceret in aliud immigrare domicilium.
- eu. Emigrare non licet, nisi quum evocat locator. Verumtamen, si non licet emigrare, licet arte curaque nostra domicilium animi commodius reddere, quemadmodum in aedibus mutantur fenestrae, attollitur solum, incrustantur aut convestiuntur tabulatu parietes, situs igni suffituque purgatur. Id in senili corpore iamque ruinam minitante difficillimum est. Plurimum autem conducit, si puerile corpus ab ipso protinus ortu, sicut oportet, curetur.
- fa. Tu quidem matrem ac nutricem medicam esse iubes.
- eu. Plane iubeo, quod attinet ad delectum ac moderationem cibi potusque, motus, somni, balneorum, unctionum, frictionum, vestitus. Quam multos esse censes, qui gravissimis morbis ac vitiis obnoxii sunt, epilepsiae, gracilitati, imbecillitati, surditati, fractis lumbis, distortis membris, infirmo cerebro, stupori mentis, non ob aliud, nisi quod a nutricibus indiligenter curati sunt?
- fa. Demiror te non pro pictore factum fuisse Franciscanum, qui tam belle concioneris.
- eu. Ubi te Claranam videro,[1] tum ego tibi Franciscanus concionabor.
- fa. Ego sane libens scire cupiam, quid sit anima, de qua tam multa audimus dicimusque, quum nemo viderit.
- eu. Imo nemo non videt, cui sunt oculi.
- fa. Video pictas animas infantuli specie. Verum cur non adduntur alae, quemadmodum angelis?
- eu. Quoniam delabentibus e coelo fractae sunt alae, si qua Socraticis fabulis habenda fides.
- fa. Quo modo igitur subvolare dicuntur in coelum?
- eu. Quoniam fides et caritas faciunt, ut illis renascantur alae. Has alas petebat ille, pertaesus domicilium sui corporis, dum clamat, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et re-