Haec pagina emendata est
332
PUERPERA.
quiescam.[1] Nec enim alias alas habet anima, quum sit incorporea, nec ullam habet speciem quae corporis oculis sit conspicua; sed certius cernuntur ea, quae videmus animo. Credisne Deum esse?
- fa. Maxime.
- eu. At nihil minus videri potest, quam Deus.
- fa. Videtur in rebus conditis.[2]
- eu. Itidem videtur animus ex actione. Si quaeris quid agat in corpore vivo, contemplare corpus exanime. Quum vides hominem sentire, cernere, audire, moveri, intelligere, meminisse, ratiocinari; certius vides animam adesse, quam nunc vides hunc cantharum: potest enim falli sensus unus, tot argumenta sensuum non fallunt.
- fa. Proinde, si non potes ostendere animam, sic illam notis quibusdam pinge, quasi mihi velis describere Caesarem, quem nondum vidi.
- eu. Aristotelis definitio in promptu est.
- fa. Quae? Nam aiunt istum esse probum rerum omnium depictorem.
- eu. Anima est actus corporis organici, physici, vitam habentis in potentia.
- fa. Cur actum vocat potius quam iter aut viam?[3]
- eu. Non hic cavetur aurigis aut equitibus, sed animae ratio definitur. Et actum vocat formam, cuius naturae est agere, quum materiae ratio sit pati. Omnis autem corporis motus naturalis ab animo proficiscitur. Est autem varius corporis motus.
- fa. Intelligo. Sed cur addit organici?
- eu. Quoniam anima nihil agit nisi per organa, hoc est instrumenta corporis.
- fa. Cur addit physici?
- eu. Quia Daedalus frustra fingeret tale corpus. Ideoque addit, vitam habentis in potentia. Forma non agit in quiduis, sed in materiam capa-