Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/362

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

cem.

fa. Quid si angelus immigraret in corpus hominis?
eu. Ageret quidem, sed non per organa naturalia, nec vitam daret corpori, si abesset anima.
fa. Habeone iam totam animae rationem?
eu. Habes Aristotelicam.
fa. Equidem accepi celebrem esse philosophum, et vereor ne sapientum centuriae mihi scribant haereseos dicam, si quid refrager. Alioqui quidquid adhuc dixit de anima hominis, competit in asinum et bovem.
eu. Imo in scarabeum quoque et limacem.
fa. Quid igitur interest inter animam bovis et hominis?
eu. Qui dicunt animam nihil aliud esse, quam harmoniam qualitatum corporis, faterentur non ita multum interesse, videlicet harmonia soluta perire animas utriusque. Ne ratione quidem distinguitur bovis ab hominis anima, sed quod boum minus sapit, quam hominum; quemadmodum videre est et homines, qui minus sapiunt quam bos.
fa. Nae isti bubulam habent mentem.
eu. Attamen illud ad te pertinet, quod pro testudinis qualitate modulatior est harmonia.
fa. Fateor.
eu. Nec parvi refert, ex quo ligno quave figura sit facta testudo.
fa. Verisimile dicis.
eu. Nec ex quorumlibet animantium intestinis fiunt canorae fides.
fa. Audivi.
eu. Atque hae quidem ex aëris circumfusi madore aut siccitate laxantur, contrahuntur, nonnunquam et rumpuntur.
fa. Istuc vidi non semel.
eu. Hic igitur potes opem praestare non vulgarem infantulo tuo, ut animus illius testudinem habeat bene temperatam minimeque vitiatam, ne laxa sit segnitie, ne strildula sit iracundia, ne rauca sit temulentia. Nam hos affectus inserit in nobis nonnunquam educatio victusque ratio.
fa. Admonitionem accipio; sed expecto, quo pacto tuearis Aristotelem.
eu. Ille quidem descripsit in genere animam animantem, vegetantem ac sentientem. Anima dat vitam; sed non protinus animal est, quod vivit. Vivunt