Haec pagina emendata est
341
RELIGIONIS ERGO.
tacitus aliqud calamitatis immittere in meam familiam. Nosti principum mores.
- me. Dic mihi, quid valet agitque vir optimus Iacobus?
- og. Multo frigidius solito.
- me. Quid est in caussa? senium?
- og. Nugator, scis divos non senescere. Verum haec nova persuasio, quae late per orbem divagatur, facit, ut infrequentius salutetur solito: et si qui veniunt, salutant tantum; nihil aut quam minimum donant, dictitantes eam pecuniam rectius collocari in egenos.
- me. Impia persuasio!
- og. Itaque tantus apostolus, qui solet totus gemmis et auro fulgere, nunc stat ligneus, vix sebaceam habens candelam.
- me. Si verum est quod audio, periculum est, ne reliquis item divis idem veniat usu.
- og. Imo circumfertur epistola, quam hac de re scripsit ipsa Virgo Maria.
- me. Quae Maria?
- og. Quae cognomen habet a lapide.
- me. Apud Rauracos, ni fallor.[1]
- og. Ea est.
- me. Lapideam igitur divam mihi narras. Sed cui scripsit?
- og. Nomen ipsa indicat epistola.
- me. Per quem missa est?
- og. Haud dubie quin per angelum, qui posuerat scriptam in suggesto, unde concionatur is, ad quem scripta est. Et ne quid fraudis suspiceris, videbis epistolam αὐτόγραφον.
- me. Itane agnoscis manum angeli, qui est Virgini ab epistolis?
- og. Quid ni?
- me. Quo tandem argumento?
- og. Legi epitaphium Bedae,[2] quod ab angelo insculptum est: elementorum figurae per omnia congruunt. Legi et syngrapham Aegidio missam:[3] congruunt.