Haec pagina emendata et bis lecta est
An non haec satis arguunt rem?
- me. Fasne est inspicere?
- og. Fas, si deieres te taciturum.
- me. Oh lapidi dixeris.
- og. Iam sunt et lapides hoc nomine infames, quod nihil celent.[1]
- me. Muto igitur dicito, si lapidi parum fidis.
- og. Hac lege recitabo: tu fac utramque arrigas aurem.
- me. Arrexi.
- og. Maria mater Iesu Glaucopluto[2] S. D. Quod Lutherum sequutus strenue suades supervacaneum esse invocare divos, a me quidem isto nomine bonam magnamque inisti gratiam, scito. Nam antehac tantum non enecabar improbis mortalium opplorationibus. Ab una postulabantur omnia, quasi filius meus semper infans esset, quia talis fingitur pingiturque in sinu meo, ut ex nutu matris adhuc pendeat, neque quidquam ausit negare petenti, videlicet metuens, ne si quid neget roganti, ego vicissim ipsi negem mammam sitienti. Et nonnunquam ea petunt a virgine, quae verecundus iuvenis vix auderet petere a lena, quaeque me pudet literis committere. Interim negotiator, lucri caussa navigaturus in Hispaniam, committit mihi pudicitiam suae concubinae. Et virgo deo sacra, abiecto velo fugam adornans, deponit apud me famam integritatis suae, quam ipsa tendit prostituere. Occlamat mihi miles impius, et ad lanienam conductus: Beata virgo, da praedam opimam. Occlamat aleator: Fave, diva; pars lucri tibi decidetur. Et si parum faveat alea, me conviciis lacerant maleque precantur, quae non adfuerim sceleri. Occlamat qui quaestui turpi semet exponit: Da proventum uberem. Si quid negem, illico reclamant: Ergo ne sis mater misericordiae.