Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/379

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

eo me confero. Excipit alius mystagogus. Illic oravimus paulisper. Mox exhibetur nobis articulus humani digiti, e tribus maximi: exosculor: deinde rogo cuius sint reliquiae. Ait, Sancti Petri. Num Apostoli, inquam? Aiebat. Deinde contemplans magnitudinem articuli, qui gigantis videri potuerit: Oportuit, inquam, Petrum fuisse virum praegrandi corpore. Ad hanc vocem e comitibus quidam in cachinnum solutus est: id certe moleste tuli. Nam si is siluisset, aedituus nos nihil celasset reliquorum. Eum tamen utcunque placavimus, datis aliquot drachmis. Ante aediculam erat tectum, quod aiebat hiberno tempore, quum nix obtexisset omnia, eo subito fuisse delatum e longinquo. Sub eo tecto putei duo ad summum pleni: fontis venam aiunt esse sacram divae Virgini; liquor est mire frigidus, efficax medicando capitis stomachique doloribus.

me. Si frigida medetur doloribus capitis et stomachi, posthac et oleum exstinguet incendium.
og. Miraculum audis, o bone: alioqui quid esset miraculi, si frigida sedaret sitim?
me. Et ista sane est una pars fabulae.
og. Affirmabant eum fontem derepente prosilisse e terra iussu sanctissimae Virginis. Ego cuncta diligenter circumspiciens rogabam, quot essent anni, quod ea domuncula fuisset eo deportata: dixit, aliquot secula. Alioqui parietes, inquam, non prae se ferunt aliquid vetustatis. Non repugnabat. Ne columnae quidem hae ligneae. Non negabat esse nuper positas, et res ipsa loquebatur. Deinde haec, inquam, tecti culmea arundineaque materia videtur esse recentior. Assentiebatur. Ac ne trabes quidem hae, inquam, transversae, nec ipsa tigna, quae culmos sustinent, videntur ante multos annos posita. Annuebat. Atqui quum iam nulla casae pars superesset: unde igitur constat, inquam, hanc esse casulam illam e longinquo delatam?
me.