Haec pagina emendata et bis lecta est
Obsecro quomodo sese ab hoc nodo expediebat aedituus?
- og. Scilicet incunctanter ille ostendit nobis pervetustam ursi pellem tignis affixam; ac propemodum irrisit nostram tarditatem, qui ad tam manifestum argumentum non haberemus oculos. Itaque persuasi, et tarditatis culpam deprecati, vertimus nos ad coeleste lac beatae Virginis.
- me. O matrem filii simillimam! ille nobis tantum sanguinis sui reliquit in terris; haec tantum lactis, quantum vix credibile est esse posse uni mulieri uniparae, etiamsi nihil bibisset infans.
- og. Idem caussantur de cruce Domini, quae privatim ac publice tot locis ostenditur, ut si fragmenta conferantur in unum, navis onerariae iustum onus videri possint; et tamen totam crucem suam baiulavit Dominus.
- me. An non tibi quoque mirum videtur?
- og. Novum fortasse dici possit, mirum nequaquam, quum Dominus, qui haec auget pro suo arbitrio, sit omnipotens.
- me. Pie tu quidem interpretaris: at ego vereor ne multa talia fingantur ad quaestum.
- og. Non arbitror Deum passurum, si quis ipsum ad istum irrideat modum.
- me. Imo quum a sacrilegis spoliatur et mater et filius et pater et spiritus, ne tantulum quidem sese commovent interdum, ut vel nutu vel crepitu deterreant scelestos. Tanta est numinis lenitas.
- og. Sic est, sed audi reliqua. Id lac servatur in altari summo; in cuius medio Christus, ad dextram mater honoris gratia. Lac enim matrem repraesentat.
- me. Conspicuum est igitur?
- og. Videlicet inclusum crystallo.
- me. Liquidum igitur.
- og. Quid liquidum mihi narras, quum fusum sit ante annos mille quingentos? Concretum est; dicas cretam tritam, alboque ovi temperatam.
- me. Quin igitur nudum ostentant?
- og. Ne contaminetur virorum osculis lac virgineum.
- me. Probe dicis. Nam sunt, opinor, qui os admoveant nec purum nec virgineum.
- og. Ubi nos videt