Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/387

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

videntur referre maiusculas Latinas. Rogatus descripsi sententiam carminum Latine, verbum verbo reddens. Huius opellae quum praemiolum oblatum constanter recusarem, affirmans nihil esse tam arduum, quod in Virginis sanctissimae gratiam non essem cupidissime facturus, etiamsi literas iuberet illinc perferre Hierosolymam.

me. Quid opus te grammatophoro, quum illi tot angeli adsint a manibus atque a pedibus?
og. Ille protulit e crumena ligni fragmentum desectum e trabe, in qua virgo mater visa est consistere. Odor mirus protinus arguebat, esse rem oppido sacram. Ego vero tam insigne munus pronus et nudato capite summa cum veneratione terque quaterque exosculatus reposui in crumenam.
me. Licetne videre?
og. Per me quidem licebit. Ceterum si ieiunus non es, aut si nocte proxima fuit tibi res cum uxore, non suaserim ut videas.
me. Ostende: nihil periculi.
og. En tibi.
me. O te beatum isto munere!
og. Ego, ne sis insciens, non permutarim hoc tantillum fragmentulum cum universo auro Tagi: includam auro, sed sic ut per crystallum pelluceat. Tum Hysteroprotus, ubi me videt tam religiose gestientem eo munusculo, iudicans non indignum, cui maiora quoque committerentur, rogat, num quando vidissem secreta Virginis. Ea vox me nonnihil commovit; non tamen ausus sum percontari, quae diceret secreta Virginis: siquidem in rebus tam sacris etiam linguae lapsus non vacat periculo. Nego me vidisse, sed videndi cupidissimum esse dico. Inducor iam velut afflatus numine. Accenditur una atque altera taeda cerata: ostenditur imaguncula, nec magnitudine, nec materia, nec opere praecellens, sed virtute pollens.
me. Moles non multum habet momenti ad edenda miracula. Vidi Christophorum Lutetiae non hamaxiaeum: aut colossaeum, sed monti iusto parem, nullis tamen il-