Haec pagina emendata et bis lecta est
lic miraculis nobilem, quod quidem audierim.
- og. Ad pedes Virginis est gemma, cui nondum apud Latinos aut Graecos nomen inditum: Galli a bufone dedere nomen, eo quod bufonis effigiem sic exprimat, ut nulla ars idem posset efficere. Quoque maius est miraculum, pusillus est lapillus; non prominet bufonis imago, sed in ipsa gemma velut inclusa pellucet.
- me. Fortassis imaginantur bufonis similitudinem, quemadmodum insecta silicis stirpe imaginamur aquilam, et quemadmodum pueri quid non vident in nubibus? dracones ignem spirantes, montes igni candentes, armatos concurrentes.
- og. Imo, ne sis insciens, nullus bufo vivus evidentius exprimit se ipsum, quam illic erat expressus.
- me. Hactenus pertuli fabulas tuas; posthac alium quaere, cui persuadeas de bufone.
- og. Nihil mirum est, Menedeme, te sic affectum esse. Nec mihi quisquam persuasurus erat, etiamsi totus ordo Theologorum asseverasset, nisi his oculis, hisce, inquam, oculis vidissem, intuitus essem, comperissem. Sed interim mihi videris satis incurius rerum naturalium.
- me. Quam ob rem? Quia non credo volare asinos?
- og. An non vides, quam ludat artifex natura in omnium rerum coloribus ac formis exprimendis, quum aliis quidem in rebus, sed praecipue in gemmis? deinde quam admirandas vires gemmis illis indiderit, prorsus incredibiles, ni cominus experientia faceret nobis fidem? Dic mihi, crediturus eras, chalybem intactum a magnete attrahi et rursus ab eodem depelli sine contactu, nisi vidisses oculis?
- me. Profecto nunquam, etiamsi decem Aristoteles hoc mihi deierassent.
- og. Ne protinus igitur fabulosum clames, si quid audis nondum experimento compertum. In ceraunia fulminis videmus imaginem; in pyropo vivum ignem; in chalazia grandinis et speciem et rigorem, etiamsi coniicias in medium ignem: in sma-