ragdo profundas ac pellucidas maris undas: carcinias cancri marini speciem imitatur, echites viperae, scarites scari piscis, hieracites accipitris, geranites gruis collum effictum exhibet; aegophthalmus caprinum oculum ostendit: est qui suillum, est qui tres simul hominis oculos; lycophthalmus lupi pingit oculum quatuor coloribus, rutilo et sanguineo, in medio nigrum candido cingitur: cyameam nigram si aperias, fabam in medio reperies: dryites truncum arboris effingit, et ligni in modum ardet quoque: cissites et narcissites hederam pingit: astrapias fulminis radios e medio candido seu cyaneo iaculatur: phlegontites incendium intus ostendit, quod non exeat: in anthracitide videas scintillas quasdam discurrere: crocias croci colorem reddit; rhodites rosae; chalcites aeris: aetites aquilam exprimit, cauda candicante: taos pavonis picturam habet; chelidonia aspidis: myrmicites innatam habet formicae repentis imaginem: cantharias scarabeum totum exprimit: scorpites scorpium mire depingit. Sed quid ego haec persequor, quae sunt innumera, quum nulla sit naturae pars vel in elementis vel in animantibus vel in plantis, quam illa veluti lasciviens non expresserit in gemmis? Miraris in hac gemma bufonem expressum?
- me. Miror naturae tantum esse otii, ut sic ludat omnium rerum imitatione.
- og. Voluit exercere curiositatem humani ingenii nosque vel sic ab otio propellere. Et tamen quasi nihil sit quo fallamus taedium temporis, insanimus in moriones, in aleas, in praestigiarum ludibria.
- me. Verissima praedicas.
- og. Addunt quidam non leves, hoc gemmarum genus si admoveas aceto, innatare motis etiam membris.
- me. Cur bufonem addunt Virgini?
- og. Quia haec spurcitiem omnem, virulentiam, fastum, avaritiam et quidquid est terrenarum cupiditatum, vicit, calcavit, exstinxit.
- me.