Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/396

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

quam domini. Denique malim videre templum sacra supellectile luxurians, quam, ut sunt quaedam nuda, sordida, stabulis equorum similiora quam templis.

me. At legimus olim laudatos episcopos, quod vasa sacra divendiderunt, eaque pecunia subvenerunt egenis.
og. Laudantur et hodie, sed laudantur tantum; imitari nec licet, nec libet, opinor.
me. Remoror tuam narrationem. Nunc expecto fabulae catastrophen.
og. Accipe; paucis expediam. Inter haec prodiit summus ille mystagogus.
me. Quisnam? abbas loci?
og. Mitram habet, census habet abbaticos; solo nomine caret, et Prior dicitur, ob id, quod Archiepiscopus abbatis loco est. Nam antiquitus quisquis erat eius ditionis Archiepiscopus, idem erat et monachus.
me. Equidem vel camelus appellari sustineam, si census esset abbate dignus.
og. Mihi quidem visus est vir pius iuxta et prudens, neque Scoticae theologiae rudis. Is nobis aperuit thecam, in qua reliquum sancti viri corpus quiescere dicitur.
me. Vidisti ossa?
og. Id quidem fas non est; nec liceret, nisi admotis scalis: sed auream thecam theca contegit lignea: ea funibus sublata opes nudat inaestimabiles.
me. Quid audio?
og. Vilissima pars erat aurum: gemmis raris ac praegrandibus collucebant, nitebant ac fulgurabant omnia; quaedam superabant ovi anserini magnitudinem. Ibi multa cum veneratione circumstabant aliquot monachi: sublato tegumento adoravimus omnes. Prior candida virga demonstrabat contactu singulas gemmas, addens nomen Gallicum, pretium et auctorem doni. Nam praecipuas monarchae dono miserant.
me. Oportuit illum esse praeditum insigni memoria.
og. Recte coniectas: quanquam iuvat et exercitatio; frequenter enim hoc agit. Hinc reducit in cryptoporticum. Illic domicilium habet Virgo mater, sed subobscurum, semel atque iterum