Haec pagina emendata et bis lecta est
ferreis cancellis circumsepta.
- me. Quid metuit?
- og. Nihil, opinor, nisi fures. Nec enim unquam vidi quidquam divitiis onustius.
- me. Caecas mihi divitias narras.
- og. Admotis lucernis vidimus plusquam regale spectaculum.
- me. Vincit opibus Parathalassiam?
- og. Specie longe superat, abstrusa novit ipsa. Haec non ostenditur nisi magnatibus aut praecipuis amicis. Postremo reducimur in sacrarium: illic detractum est scrinium nigro contectum corio, depositum est in mensam; apertum est: mox omnes flexis genibus adorarunt.
- me. Quid inerat?
- og. Fragmenta quaedam linteorum lacera, pleraque mucci vestigium servantia. His, ut aiebant, vir pius extergebat sudorem a facie sive collo, pituitam e naribus, aut si quid esset similium sordium, quibus non vacant humana corpuscula. Ibi meus Gratianus rursum non optimum iniit gratiam. Huic et Anglo, et noto, nec mediocris auctoritatis viro, Prior benignus unum e linteolis obtulit dono, credens sese munus longe gratissimum offerre. Sed Gratianus, heic parum gratus, non sine fastidii significatione digitis contrectavit unum, et contemptim reposuit, porrectis labiis, veluti poppysmum imitans. Nam hic illi mos erat, si quid offenderet, quod tamen contemnendum esse iudicaret. Meum animum semel et pudor et timor discruciabant. Prior tamen, ut est homo stupidus, dissimulabat hoc factum, nosque post oblatum vini poculum humaniter dimisit. Quum rediremus Londinum ——
- me. Quid oportuit, quum iam non procul abesses a litore tuo?
- og. Sic est: sed ego litus illud perquam lubens fugi, magis infame fraudibus ac rapinis, quam ullae sunt Maleae naufragiis. Dicam quod proxima vidi traiectione. Complures e litore Caletiensi scalmo devehebamur ad navem maiorem. In his erat Gallus quidam iuvenis, pauper ac pannosus. Ab hoc exi-