Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/399

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

facias iter. Ad eius viae laevum latus est mendicabulum aliquot seniculorum: ab iis procurrit aliquis, simulatque sentiunt advenientem equitem: conspergit aqua sacra: mox offert calcei summam partem, obvinctam aereo circulo, in quo vitrum est gemmae specie. Exosculati dant nummulum.

me. In eiusmodi via malim mendicabulum seniculorum, quam gregem valentium latronum.
og. Gratianus equitabat mihi sinister, propior mendicabulo: conspersus est aqua, tulit utcunque. Ubi porrigeretur calceos, rogabat quid sibi vellet. Ait calceum esse sancti Thomae. Incanduit homo et ad me versus, Quid, inquit, sibi volant hae pecudes, ut osculemur calceos omnium bonorum virorum? Quin eadem opera porrigunt osculandum sputum aliaque corporis excrementa? Miserebat me seniculi, datoque nummulo consolatus sum tristem.
me. Mea sententia non omnino praeter caussam incanduit Gratianus. Si calcei soleaeque servarentur ut argumentum frugalis vitae, non improbarem: ceterum impudens est soleas, calceos et subligaria osculanda obtrudere. Nam si quis id sua sponte faciat ex ingenti quodam pietatis affectu, venia dignum arbitror.
og. Praestat, ista non fieri, ne quid dissimulem: verum ex his rebus, quae subito corrigi non possunt, soleo, si quid inest boni, decerpere. Delectabat interim animum meum illa contemplatio virum bonum esse similem ovi; malum, noxiae bestiae. Vipera posteaquam periit, mordere quidem non potest, odore tamen sanieque inficit: ovis quum vivit, lacte nutrit, lana vestit, foetura ditat: mortua porrigit utile corium, totaque esculenta est. Itidem viri feroces et huic mundo dediti, dum vivunt, omnibus incommodi sunt, mortui strepitu nolarum, ambitiosa sepultura molesti sunt vivis, nonnunquam et successorum inaugurationibus, hoc est, novis exa-