Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/427

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

sum orbem ob haec dissidiis exitialibus concuti. Haec et huiusmodi si tollerentur, et nos maiori concordia viveremus, neglectis ceremoniis, ad ea tantum contendentes quae docuit Christus, et reliquae nationes citius amplecterentur religionem cum libertate coniunctam.

sa. Extra Ecclesiae domum non est salus.
la. Fateor.
sa. Extra Ecclesiam est, quisquis non agnoscit Pontificem Romanum.
la. Non reclamo.
sa. Sed hunc non agnoscit, qui illius praescripta negligit.
la. Atque ideo spero futurum, ut hic Pontifex nomine Clemens,[1] animo pietateque clementissimus, quo magis omnes nationes ad Ecclesiae sodalitatem alliciat, omnia mitiget, quae hactenus visa sunt aliquot populos a Romanae sedis foedere alienare, potiusque habeat Evangelii lucrum, quam suum in omnibus ius persequi. Audio quotidie veteres querimonias de annatis, de condonationibus, de dispensationibus, deque reliquis exactionibus, de gravatis ecclesiis: sed arbitror, hunc ita moderaturum omnia, ut posthac impudens sit, qui pergat queri.
sa. Utinam idem facerent omnes monarchae! Nihil addubito, quin res Christiane nunc in arctum coacta felicissime sit proferenda, si gentes barbarae senserint se vocari non ad servitutem humanam, sed ad libertate evangelicam; nec ad rapinam expeti, sed ad felicitatis et sanctimoniae consortium. Ubi coaluerint, et in nobis mores vere Christianos compererint, ultro plus offerent, quam ab eis ulla vis queat extorquere.
la. Id brevi futurum auguror, si pestilens Ate, quae duos potentissimos orbis monarchas funesto bello commisit,[2] abierit ἐς κόρακας.
sa.
  1. Fuit hic Clemens VII Florentinus, Leonis X nothus, a Caesarianis post occupatam et direptam Romam captus. Qualis fuerit, facile quis ex eo coniiciat, quod ab ipsis Pontificiis omnium scelerum artifex dictus sit.
  2. Carolum V. Caesarem et Hispaniarum regem, ac Franciscum Valesium, eius nominis primum, Galliarum regem.