Haec pagina emendata est
Atque ego demiror iamdudum non esse factum, quum Francisco nihil fingi possit humanius, et Carolo Caesari arbitror a praeceptoribus instillatum, ut quo per fortunam plus accesserit imperii finibus, hoc ipse plus addat clementiae benignitatique. Ad haec habere solet et aetas ea peculiarem facilitatis ac mansuetudinis dotem.
- la. Nihil est quod in utroque desideres.
- sa. Quid igitur remoratur publicum orbis votum?
- la. Adhuc iureconsulti de finibus ambigunt, et scis comoediarum tumultus semper desinere in nuptias. Itidem principes suas finiunt tragoedias. Sed in comoediis subito coeunt nuptiae, hic inter magnos magnis moliminibus res agitur. Et praestat aliquanto serius obduci cicatricem, quam mox iterum hulcus erumpere.
- sa. An credis istas nuptias esse firma concordiae vincula?
- la. Vellem quidem, sed ex his video fere nasci maximam bellorum partem, et si quod bellum ortum fuerit, dum affinis adest affini, latius se spargit incendium et difficilius componitur.
- sa. Fateor et agnosco verissimum esse quod dicis.
- la. Sed aequumne tibi videtur, ut ob iureconsultorum rixas et contractuum moras totus orbis tantum perpetiatur mali? Nunc enim nihil usquam tutum est et pessimis licet plurimum, dum neque bellum est neque pax.
- sa. De principum consiliis non est meum dicere. Verum, si quis me faciat Caesarem, scio quid sim facturus.
- la. Eia, facimus te Caesarem simulque Romanum Pontificem, si libet. Quid facis?
- sa. Fac me potius Caesarem et regem Galliae.
- la. Age, esto utrunque.
- sa. Protinus concepto pacis voto, edicerem per universam ditionem meam inducias, dimissis copiis, denuncians poenam capitis, si quis vel gallinam alterius attigerit. Ita pacatis rebus meo commodo, vel ut melius dicam, publico, transigerem de ditionis finibus aut de coniugii conditionibus.
- la. Habesne