Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/430

E Wikisource
Haec pagina emendata est

gula persequi. Dicam compendio. Sic agerem, ut universus orbis intelligeret esse principem Ecclesiae, qui nihil aliud sitiret, quam Christi gloriam et salutem omnium mortalium. Ea res vere mederetur invidiae pontificii nominis et solidam ac perennem pararet gloriam. Sed interim ab asino, quod aiunt, delapsi,[1] multum aberravimus ab instituto.

la. Ego te mox reducam in uiam. Ais igitur obligare pontificum leges omnes qui sunt in Ecclesia?
sa. Aio.
la. Ad poenam gehennae?
sa. Aiunt.
la. Etiam episcoporum?
sa. Sic arbitror, in sua cuiusque ditione.
la. Etiam abbatum?
sa. Haereo. Nam hi certis conditionibus accipiunt administrationem, nec possunt suos grauare constitutionibus, nisi ex autoritate totius ordinis.
la. Quid si episcopus iisdem conditionibus accipiat suam functionem?
sa. Addubito.
la. Quod episcopus constituit, Pontifex potest rescindere?
sa. Opinor.
la. Quod Pontifex decreuit, nemo potest abrogare?
sa. Nemo.
la. Unde igitur audimus rescissas pontificum sententias, hoc titulo, quod parum recte fuerint edocti, et priorum constitutiones a posterioribus antiquatas, quod a pietate delirarent?
sa. Ista subreptitia sunt ac temporaria. Nam et in Pontificem ut hominem cadit ignorantia personae factiue. Caeterum, quod ex autoritate Concilii uniuersalis proficiscitur, coeleste oraculum est et pondus habet par Euangeliis aut certe proximum.
la. Licetne de Euangeliis dubitare ?
sa. Bona uerba, ne de conciliis quidem rite in Spiritu Sancto congregatis, peractis, aeditis et receptis.
la. Quid si quis dubitet, an haec competant in concilium quod obiicitur, quemadmodum audio Basiliense Concilium a nonnul-
  1. Id est h. l., a priore sermone. Erasmus in Chiliadibus vult hoc adagium dici in eos, qui inconsulte quippiam agunt etc. Proverbium in Aristophane legitur. Est autem in Graecis verbis ἀπ' ὄνου καταπεσών, faceta allusio ad finitimam orationem ἀπὸ νοῦ καταπεσών.