Haec pagina emendata est
bet legis divinae.
- sa. Non satis assequor quod dicis.
- la. Dicam explanatius. Lex divina iubet subvenire parenti; Pharisaeus interpretatur hoc esse datum patri, quod missum est in corbonam,[1] eo quod Deus pater sit omnium. Nonne huic interpretationi cedit lex divina?
- sa. Ista quidem falsa interpretatio est.
- la. Sed posteaquam illis semel tradita est interpretandi autoritas, unde mihi constabit, cuius sit vera interpretatio, maxime si ipsi inter se dissentiant?
- sa. Si minus satisfecit tibi sensus communis, sequere praesulum autoritatem. Id tutissimum est.
- la. Ergo pharisaeorum et scribarum autoritas devoluta est ad theologos et concionatores?
- sa. Est.
- la. Sed nullos audio frequentius inculcantes: Audite, ego dico vobis, quam eos qui nunquam versati sunt in palaestris theologicis.
- sa. Audies omnes candide, sed cum iudicio. Modo ne simpliciter insaniant. Tum enim oportet populum cum sibilo surgere, quo suam agnoscant dementiam. Caeterum quibus contigit titulus doctoris, his oportet fidere.
- la. Verum in his quoque comperio nonnullos multo rudiores ac stultiores illis, qui prorsus sunt illiterati; et inter doctissimos miram video controversiam.
- sa. Elige quae sunt optima, inexplicata aliis relinquito, ea semper amplectens, quae procerum et multitudinis consensus approbavit.
- la. Scio isthuc esse tutius. Sunt igitur et constitutiones iniquae, quemadmodum sunt interpretationes falsae?
- sa. An sint, alii viderint, arbitror esse posse.
- la. Annas et Caiphas habebant potestatem condendi leges?[2]
- sa. Habebant.
- la. Num horum quavis de re constitutiones obligabant ad poenam gehennae?
- sa.