Haec pagina emendata et bis lecta est
Nescio.
- la. Puta Annam constituisse, ne quis reversus a foro sumeret cibum, nisi loto corpore: qui illotus caperet cibum, num crimen gehenna dignum admitteret?
- sa. Non arbitror, nisi contemptus publicae potestatis crimen exacerbaret.
- la. An omnia praecepta Dei obligant ad poenam gehennae?
- sa. Non opinor. Nam Deus prohibuit omne peccatum, quamlibet veniale, si theologis habenda fides.
- la. Fortassis et veniale pertraheret in gehennam, nisi Deus sua misericordia sublevaret imbecillitatem nostram.
- sa. Non est absurdum dictu; affirmare non ausim.
- la. Quum Israëlitae exularent in Babylone, praeter alia plurima quae lex praescripsit, in multis fuit omissa circumcisio. An omnes hi perierunt?
- sa. Deus novit.
- la. Si Iudaeus clam fame periclitans vesceretur carne suilla, committeretne crimen ?
- sa. Mea quidem sententia necessitas excusaret factum: quandoquidem ore Domini defensus est David, quod contra legis praeceptum comederit panes sacros, quos appellant propositionis: nec solum comedit ipse, sed et fugae comites prophanos iisdem pavit.
- la. Si quem ea necessitas constringeret, ut aut pereundum sit fame, aut furtum committendum, utrum eligeret, mortem an furtum?
- sa. Forsitan in eo casu furtum furtum non esset.
- la. Hem, quid audio? ovum non est ovum?
- sa. Praesertim si caperet animo reddendi placandique dominum, quum primum liceret.
- la. Quid si pereundum homini, nisi falsum testimonium ferat adversus proximum? utrum eligendum?
- sa. Mors.
- la. Quid si commisso adulterio possit servare vitam?
- sa. Potior erit mors.
- la. Quid si simplici stupro possis effugere mortem?
- sa. Moriendum potius, ut aiunt.
- la. Cur heic ovum non desinit esse ovum; praesertim si nulla fiat vis aut iniuria?
- sa. Fit iniuria corpori puellae.
- la. Quid si periurio?
- sa. Moriendum.
- la. Quid si simplici nullique noxio mendacio?
- sa. Docent praeo-