Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/434

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ptandum mortem. At ego crediderim, gravi necessitate aut ingenti proposita utilitate, mendacium huiusmodi aut nullum esse crimen aut levissimum, nisi quod aperta fenestra periculum est, ne discamus et perniciosis mendaciis assuescere. Finge incidisse casum, ut innoxio mendacio possit servare et corpora et animas totius patriae suae, utrum eliget vir pius? fugiet mendacium?

la. Quid alii sint facturi nescio, ego vel quindecim Homerica mendacia non verear dicere,[1] moxque labeculam illam abstergerem aqua sacra.
sa. Idem ego facerem.
la. Igitur non quicquid Deus praecipit aut interdicit, obligat ad poenam gehennae?
sa. Non videtur.
la. Modus igitur obligationis non est ab autore legis tantum, sed ex materia. Quaedam enim cedunt necessitati, quaedam non cedunt.
sa. Sic videtur.
la. Quid si sacerdos periclitetur de vita, servandus, si ducat uxorem, utrum eliget?
sa. Mortem.
la. Quum divina lex cedat necessitati, cur haec lex humana terminum agit,[2] nulli dignans concedere?
sa. Non lex obstat, sed votum.
la. Quid si quis vovisset visere Hierosolymam, nec id posset nisi certo vitae dispendio, ibit, an morietur?
sa. Morietur, ni voti relaxationem impetrarit a Pontifice Romano.
la. Quur alterum votum relaxatur, alterum minime?
sa. Quia alterum solemne, alterum privatum.
la. Quid est solemne?
sa. Quod solet fieri.
la. An non igitur solemne et alterum quod quotidie fit?
sa. Fit, sed privatim.
la. Proinde monachus si privatim apud abbatem profiteretur, non esset votum solemne?
sa. Nu-
  1. Per excellentiam insignia mendacia vocat Homerica. Nam Homerus in carminibus suis scite mentitur, et, ut auctor inquit, pater est omnium fabularum.
  2. Nota est fabula de Termino, qui nec Iovi voluit concedere. Cf. Liv. V, 54. et Ov. Fast. II, 664. Hinc agere Terminum dicitur, qui nulli cedit, quod et Erasmi Symbolum fuit, ut ex eius nummo argenteo constat.