Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/435

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Nugaris. Ideo facilius relaxatur votum privatum, quia minore offendiculo solvitur; et is, qui facit, hoc animo facit, ut, si commodum sit, mutet sententiam.

la. Hoc igitur animo vovent, qui privatim profitentur perpetuam castimoniam ?
sa. Deberent.
la. Perpetuum igitur, et non perpetuum? Quid si Cartusianum monachum hic constringat casus, ut aut vescendum sit carnibus, aut moriendum: utrum eliget?
sa. Docent medici, nullas esse carnes tam efficaces, quin idem efficiat aurum potabile et gemmae.
la. Utrum igitur conducibilius, gemmis et auro succurrere periclitanti, an earum rerum pretio multos de vita periclitantes servare, et aegroto dare pullum gallinaceum?
sa. Haereo.
la. Atqui piscium aut carnium esus non est ex eorum numero, quae vocant substantialia.
sa. Cartusianos suo iudici relinquamus.
la. Dicamus in genere. Diligenter, frequenter, multisque verbis inculcatur in lege Mosis sabbatismus.
sa. Verum.
la. Utrum igitur succurram urbi periclitanti violato sabbato, an non?
sa. At interim me vis esse Iudaeum?
la. Volo, et quidem recutitum.
sa. Istum nodum secuit ipse Dominus. Sabbatum enim hominis caussa est institutum, non contra.
la. Ista lex igitur valebit in omnibus humanis constitutionibus?
sa. Valebit, nisi quid obstet.
la. Quid si conditor legis non hoc animo ferat legem, ut quenquam obliget ad poenam gehennae, imo ne ad reatum quidem ullum, sed constitutionem nihilo plus velit habere ponderis quam exhortationem?
sa. O bone, non est in manu conditoris, quantum obliget lex. Usus est sua potestate ferendo legem; ceterum ad quid obliget, aut non obliget, id Deo in manu est.
la. Cur igitur audimus quotidie parochos nostros e suggesto clamantes, Cras ieiunandum sub poena damnationis aeternae; si nobis non constat, quomodo lex obliget humana?
sa. Id faciunt, quo magis terreant contumaces: nam