Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/468

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

tam horrenda quam vulgo praedicant?

ph. Iter ad mortem durius quam ipsa mors. Quod si quis horrorem illum et imaginationem mortis excutiat animo, magnam mali partem sibi detraxerit. Breviter, quidquid est cruciabile vel in aegrotatione vel in morte, longe tolerabilius redditur, si quis se totum tradat voluntati divinae. Nam quod attinet ad sensum mortis, quum iam animus distrahitur a corpore, arbitror aut nullum esse aut perquam stupidum esse sensum, quod natura, priusquam huc veniatur, consopiat ac stupefaciat omnes partes sensibiles.
ma. Nascimur absque sensu nostri.
ph. Sed non absque sensu matris.
ma. Quur non itidem emorimur? Cur Deus mortem voluit esse tam cruciabilem?
ph. Nativitatem voluit esse gravem ac periculosam matri, quo carius haberet quod peperisset: mortem autem unicuique voluit esse formidabilem, ne passim homines sibi mortem consciscerent. Etenim quum videamus et hodie tam multos sibi manus adferre; quid censes futurum, si mors nihil haberet horribile? Quoties vapulasset servus, aut etiam filius adolescens, quoties uxor indignaretur marito, quoties perisset res, aut aliud accidisset quod aegre esset animo, protinus ad laqueum, ad gladium, ad flumen, ad praecipitium, ad venenum currerent homines. Nunc mortis acerbitas vitam nobis reddit cariorem; praesertim quum medici non queant mederi semel vita defuncto. Quanquam ut non omnibus eadem est nascendi sors, ita non est eadem omnibus mortis ratio. Quosdam cita mors protinus liberat; alii lenta morte contabescunt. Lethargici, quemadmodum et ab aspide percussi, somno consopiti citra sensum sui moriuntur. Illud observavi, nullum esse mortis genus tam acerbum, quin perferatur, si quis obfirmato animo decrevit exire.
ma. Utrius mors visa est Christianior?
ph. Mihi quidem Georgii visa est honorificentior.
ma. Etiamne