Haec pagina emendata est
mors habet ambitionem suam?
- ph. Ego nunquam vidi duos tam dispari morte morientes. Si vacat audire, depingam excessum utriusque; tuum erit iudicare, utra mors sit optabilior homini christiano.
- ma. Imo te rogo ne graveris narrare. Nam ipse nihil audiero cupidius.
- ph. Ergo de Georgio prius audi. Vbi mors iam certa sui signa dederat, medicorum chorus, qui diu curarant aegrotum, dissimulata vitae desperatione coeperunt mercedem poscere.
- ma. Quot erant medici?
- ph. Aliquando decem, interim duodecim; quum paucissimi, sex.
- ma. Satis erat ad occidendum vel valentem.
- ph. Numerata pecunia, clam submonuerunt proximos non procul abesse mortem, curarent ea quae pertinerent ad animae salutem; nam de corporis incolumitate nihil esse spei. Per amicos intimos blande submonitus est et aegrotus, ut corporis curam Deo committeret, ea tantum curaret, quae pertinerent ad feliciter hinc emigrandum. His auditis, mira torvitate Georgius oculos intendit in medicos, velut indigne ferens quod ab illis destitueretur. Mi responderunt se medicos esse, non deos; quod artis erat, praestitisse; caeterum adversus fatalem necessitatem nullam valere medicinam. His actis, abeunt in proximum cubiculum.
- ma. Quid, morantur etiam accepta mercede?
- ph. Inter illos nihil convenerat de morbi genere. Alius aiebat hydropem, alius tympanitem, alius apostema in intestinis, alius aliud atque aliud malum. Totoque hoc tempore, quo tractabant aegrotum, acerrime disceptarunt de morbi genere.
- ma. O felicem interim aegrotum.
- ph. Eam litem ut tandem finirent, per uxorem postularunt, ut sinerent exanimati corporis anatomiam fieri: id esse honorificum, et solere vel honoris gratia fieri in magnatibus, deinde rem eam fore saluti multis, idque ad meritorum ipsius cumulum accessurum; postremo pollicentur suo sumptu se commercaturos