Haec pagina emendata est
triginta missas cessuras in commodum mortui. Id aegre quidem, sed tandem blanditiis uxoris ac propinquorum impetratum est. His actis, subduxit sese statio medicorum. Negant enim fas esse, ut qui vitae solent opitulari, mortis sint spectatores aut exequiis intersint. Mox accitus est Bernardinus, uit, ut scis, reverendus, Franciscanorum custos, qui confessionem exciperet. Vix peracta est confessio, iam aderat in aedibus turba quatuor ordinum, quos vulgus appellat mendicantium.
- ma. Tot vultures ad unum cadaver?
- ph. Deinde vocatus est parochus, qui hominem inungeret sacrumque symbolum corporis Domini porrigeret.
- ma. Religiose.
- ph. Verum ibi minimum abfuit, quin inter parochum et monachos cruenta pugna fuerit orta.
- ma. Apud lectum aegroti?
- ph. Et quidem spectante Christo.
- ma. Quid excitavit tantos tumultus subito?
- ph. Parochus, ubi cognovit aegrotum fuisse confessum Franciscano, negavit se vel unctionis sacramentum vel Eucharistiam vel sepulturam impartiturum, ni suis auribus audisset aegroti confessionem: se parochum esse, sibi pro sua ovicula reddendam Domino rationem. Id non posse, si solus ignoraret arcana conscientiae.
- ma. Nonne visus est aequum dicere?
- ph. Non illis quidem. Nam strenue reclamabant omnes, praesertim Bernardinus et Vincentius Dominicanus.
- ma. Quid adferebant?
- ph. Magnis conviciis incessebant parochum, subinde votantes eum asinum dignumque qui pastorem ageret porcorum. Ego, inquit Vincentius, sum Sacrae Theologiae Baccalaureus formatus, mox licentiandus atque etiam doctoris titulo insigniendus; tu vix legis Evangelium, tantum abest, ut possis excutere secreta conscientiae. Quod si libet esse curiosum, exquire quid agat uxor et mamzares tui domi; aliaque permulta, quae me pudet referre.
- ma. Quid ille? mutus
- ) Liberi exincesto nati manzere» t. manseret^icuntur.