Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/471

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ad haec?

ph. Mutus? imo diceres cicadam ala correptam. Ego, inquit, baccalaureos multo te meliores nectam e stipulis fabarum.[1] Auctores et principes ordinum vestrorum, Dominicus et Franciscus, ubi didicerunt philosophiam Aristotelicam aut argumenta Thomae aut speculationes Scoti? aut ubi donati sunt titulo baccalaureorum? Irrepsistis in mundum adhuc credulum, sed pauci humiles, quidam etiam docti ac pii. Nidulabamini in agris ac vicis, mox in opulentissimas quasque civitates et in florentissimam civitatis partem demigrastis. Tot sunt agri qui pastorem alere non possunt. Ibi locus erat vestrae operae. Nunc nusquam adestis, nisi in aedibus divitum. Iactatis nomen Pontificium, at vestra privilegia nihil valent nisi quum cessat episcopus, pastor aut huius vicarius. In meo templo nullus vestrum concionabitur, me pastore incolumi. Non sum baccalaureus, nec sanctus Martinus erat,[2] et tamen agebat episcopum. Si quid mihi deest doctrinae, a vobis non petam. An creditis etiam nunc mundum esse tam stupidum, ut ubicunque viderit vestem Dominici aut Francisci, putet adesse illorum sanctimoniam? Num vestra refert quid agam domi meae? Quid vos agatis in latebris vestris, quomodo tractetis sacras virgines, etiam populus novit. Iam quam nihilo sint vel feliciores vel puriores divitum domus quas frequentatis, omnibus et lippis et tonsoribus notissimum est. Caetera, Marcolphe, non audeo referre, omnino patres illos reverendos minime reuerenter tractavit. Nec erat futurus finis, ni Georgius manu mota signum
  1. E culmis tritici nectuntur galeri; faba vero cau]es habet grandes, intortos et fragiles, ideoque nihil minus quam ad texendum utiles. Batavorum adagium.
  2. Martinus Dalmata, Archiepiscopus Turonum factus anno post Christum natum 315. Eius vitant conscripsit Sulpitius Sevorus, lectu non iniucundam, sed meris fabulis refertam.