Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/490

E Wikisource
Haec pagina emendata est
sp. Quinque, ni fallor.[1]
ap. Quot actibus constat fabula?
sp. Apud Horatium legi: Ne sit quinto productior actu.
ap. Toties mutabis patinas, ut prooemium sit iusculentum, conclusio vel epilogus ex variis bellariorum generibus conflatus.
sp. Quem probas in patinis ordinem?
ap. Eundem quem Pyrrhus in acie.
sp. Quid ais?
ap. Quemadmodum in oratione, ita nec in convivio decet prooemium esse elaboratum. Rursus epilogus varietate commendetur potius quam apparatu. In tribus itaque mediis servanda Pyrrhi disciplina, ut in utroque cornu sit aliquid eximium, in media acie vulgarior apparatus. Hoc pacto fiet, ut nec sordidus videare, nec fastidiosa copia sis molestus.
sp. Satis expedita de cibis; superest, ut, quomodo bibendum, doceas.
ap. Nulli omnium cyathum appones, sed pueris dato negotium, ut ubi percunctati didicerint, quo quisque vini genere delectetur, alacriter ad nutum cuique quod volet porrigant. Ea ex re duplex erit commodum. Nam et parcius bibetur, et iucundius; non solum ob id, quia subinde recens dabitur potus, verum etiam quod nemo bibet nisi sitiens.
sp. Optimum profecto consilium. Sed qui fieri poterit, ut hilarescant omnes?
ap. Id ut fiat, partim in te situm est.
sp. Quinam?
ap. Tenes illud: Ante omnia vultus accessere boni.
sp. Quorsum istud?[2]
ap. Ut convivas comiter excipias, fronteque hilari compelles, sermonem ad cuiusque aetatem, affectum, ac mores attemperans.
sp. Accedam, ut dicas melius.
ap. Nosti linguas.
sp. Propemodum omnium.
ap. Ut sua quemque lingua subinde appelles, utque convivium fabulis amoenioribus hilarescat, varias misce materias de rebus. Quarum quisque libenter meminit, et nullius
  1. Exordio, narratione, divisione, contentione, et peroratione.
  2. Ex Ovidii Metam. VIII, 677.