Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/491

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dolore audiuntur.

sp. Quas dicis huiusmodi materias?
ap. Sunt peculiares ingeniorum differentiae, quas ipse melius perspicies; ego generatim attingam aliquot. Senes gaudent ea memorare, quae multorum fugiunt memoriam, admiratores temporum in quibus ipsi floruerunt. Matronis dulce est refricari memoriam eius temporis, cum a procis ambirentur. Nautae, quique diversas ac longinquas mundi regiones inviserunt, libenter ea narrant, quae, quia nemo vidit, mirantur omnes. Est et ante actorum malorum, iuxta proverbium, iucunda recordatio, si modo eius sint generis, ut cum probro coniuncta non sint, veluti militiae, profectionum, naufragiorumque discrimina. Postremo de sua cuique arte grata est confabulatio, deque hisce rebus, quarum usucallet. Haec sunt ferme generalia.Peculiares affectus singulatim describi non queant, sed exempli caussa: est aliquis laudis appetentior, alius vult haberi doctus, alius gaudet videri dives; est hic loquacior, ille pauciloquus; nonnullos reperies tetricos, alios contra blandiores. Sunt qui nolint videri senes, cum sint; sunt rursus qui uelunt haberi grandiores quam sint, affectantes hoc esse mirandi, quod belle portant aetatem:[1] sunt foeminae quae sibi de forma placent, sunt aliae putidulae. His cognitis affectibus, haud difficile est miscere sermones unicuique gratos, vitatis his, qui moerorem afferunt.
sp. Nae tu perpulchre tenes artem conuiuatoriam!
ap. Phy! Si tantundem temporis et operae mihi consumptum esset in utroque Iure, Medicina ac Theologia, quantum impensum est huic arti, iam dudum et inter Iureconsultos, Medicos ac Theologos Doctoris et titulum et lauream tulissem.
sp. Credo.
ap. Sed heus tu, ne quid erres, heic cavendum est, ne fabulae sint
  1. Aetatem belle portare dicuntur, quibui pro grandi aetate satis formae et virium est.