Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/492

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nimium prolixae, aut ne exeant in temulentiam. Quemadmodum enim vino nihil iucundius, si modice sumpseris, contra nihil molestius, si supra quam sat est sumpseris: ita usu venit in fabulis.

sp. Vera praedicas. Sed huic incommodo quodnam ostendis remedium?
ap. Ubi senseris suboriri τὴν ἄοινον μέθην, per occasionem interseca sermonem, et argumentum diversum intersere. Frustra, opinor, te monerem, ne cui suus dolor in convivio refricetur, utcunque Plato iudicat, in conviviis quibusdam vitiis esse medendum, vino discutiente tristitiam, et offensae memoriam abolente. Verum illud te monitum oportuit, ne nimium crebro salutes convivas; tametsi probo, ut interdum obambulans, nunc hos, nunc illos comiter appelles: oportet enim convivatorem bonum motoriam agere fabulam.[1] Nihil autem incivilius, quam ibi commemorare, quod cibi genus sit, qua coctum arte, quanti emptum. Idem de vino dictum puta. Quin extenuandum etiam modice quod apponitur. Alioqui nimis diligens extenuatio apparatus, idem agit quod ostentatio. Satis est bis aut ad summum ter dixisse,Boni consulite.Si parum lautus est apparatus, animus certe lautissimus est. Interdum sales aspergendi sunt, sed qui nihil habeant dentis. Profuerit et illud, subinde sua quemque compellare lingua, sed paucis. Dicendum erat initio, quod mihi nunc tandem venit in mentem.
sp. Quidnam?
ap. Si non placet sortito dare locos, cura ut tres ex omnibus eligas natura festivos, minimeque mutos, quorum unum collocabis in capite mensae, alterum e regione, tertium in medio, qui silentium ac tristitiam ceterorum discutiant. Quodsi perspexeris, convivium vel silentio tristius esse, vel clamoribus tumultuosum, aut etiam ad rixas tendere: —
sp. Hoc crebro fit apud nos: quid tum fa-
  1. In qua motus assiduus.