Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/493

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ciendum?

ap. Accipe rem mihi multo usu compertam.
sp. Exspecto.
ap. Inducito duos mimos, sive γελωτοποιούς, qui sine voce ridiculum aliquod argumentum gesticulatione repraesentent.
sp. Cur sine voce?
ap. Ut par sit omnium voluptas, aut nihil loquantur, aut lingua loquantur omnibus aeque ignota; gestibus loquentes, omnes pariter intellegent.
sp. Quod argumentum mihi narras, non satis intellego.
ap. Sunt innumera, puta uxorem decertantem cum marito de principatu, aut simile quippiam e media vita. Quo magis erit ridicula saltatio, hoc plus erit omnibus voluptatis. Hos oportet esse semifatuos; alioqui qui plane fatui sunt, quaedam interdum effutiunt imprudentes, quae laedunt.
sp. Ita tibi precor semper propitium Comum, ut mihi dedisti fidele consilium.
ap. Addam coronidem,[1] quin potius repetam, quod initio dixeram, ne nimius sis anxius, ut placeas omnibus, non heic tantum, sed in omni vita, atque ita fiet, ut citius placeas omnibus: optimum enim in vita, Ne quid nimis.
DE REBUS AC VOCABULIS.
Beatus, Bonifacius.
be. Salvus sit Bonifacius.
bo. Etiam atque etiam salvus sit Beatus. Sed utinam essemus uterque quod dicimur, tu dives, ego formosus.
be. Itane parum tibi videtur, habere nomen magnificum?
bo. Mihi quidem minimi momenti, nisi res adsit.
be. At plerique mortales aliter affecti sunt.
bo. Fieri potest ut mortales sint isti, homines esse non credo.
be. Et homines sunt, o bone, nisi putas, etiam nunc sub humana specie camelos et asinos obambulare.
bo. Hoc citius crediderim, quam homines esse, qui plu-
  1. Coronis est rei apex. Per metaphoram sumitur pro rei fine, vel quod ornatus gratia additur.