Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/494

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ris nomen faciunt, quam rem.

be. In certis rerum generibus, fateor, plerique malunt rem, quam nomen, in multis contra.
bo. Hoc quid fit, non satis assequor.
be. Atque penes nos ipsos exemplum est. Tu Bonifacius diceris, et habes quod diceris, sed si esset alterutro spoliandus, utrum males habere malam faciem, an pro Bonifacio dici Cornelius?
bo. Equidem malim vel Thersites dici quam habere prodigiosam faciem: an bonam habeam, nescio.
be. Item ego si dives essem, et aut res, aut nomen esset deponendum, malim Irus dici quam re spoliari.
bo. Assentior vera loquenti.
be. Idem usu veniet, opinor, in his qui sunt prospera valetudine, aut aliis corporis praediti commodis.
bo. Probabile est.
be. At quam multos videmus, qui mallent nomen eruditi piique viri, quam esse docti bonique!
bo. Plurimos istiusmodi novi.
be. An non apud nos plus habet momenti nomen, quam res?
bo. Videtur.
be. Iam si quis nobis adesset Dialecticus, qui scite definiret, quid sit Rex, quid Episcopus, quid Magistratus, quid Philosophus, fortassis et heic inveniremus qui mallent nomen, quam rem.
bo. Ita profecto, si Rex est qui legibus et aequitate populi commodum spectat, non suum, si Episcopus, qui totus invigilat gregi Dominico, et si Magistratus est, qui ex animo consulit Reipublicae, et si Philosophus, qui neglectis fortunae commodis, tantum studet bonae menti parandae.
be. Heic vides, quantum huius generis exemplorum possum aggerere.
bo. Sane plurimum.
be. An hos omnes negabis esse homines?
bo. Vereor, ne nos ipsi citius nomen hominis amittamus.
be. At si homo est animal rationale, quantum abest hoc a ratione, ut in corporis commodis verius quam bonis, et in externis, quae fortuna dat simul et eripit, cum libet, rem malimus, quam nomen; in verbis animi bonis nomen pluris faciamus, quam rem?
bo. Prae-