Haec pagina emendata est
susurros populi nescio qui, dictitantes iniquum ut ob privatas iras aut ambitionem duorum triumve res humanae sursum deorsum misceantur: sed vincent, mihi crede, quamlibet recta consilia, Furiae. Caeterum quid opus erat hac gratia petere superos? An apud nos non sunt fabri? Certe Vulcanum habemus.
- ch. Pulchre, si quaeram navim aeream.
- al. Minimo accersetur aliquis.
- ch. Ita est, sed deficit nos materia.
- al. Quid audio? Nihil illic silvarum?
- ch. Etiam nemora, quae fuerant in campis Elysiis, absumpta sunt.
- al. In quem tandem usum?
- ch. Exurendis ereticorum umbris; adeo ut nuper coacti simus e terrae visceribus carbones effodere.
- al. Quid? an istae umbrae non possunt minore sumptu puniri?
- ch. Sic visum est Rhadamantho.
- al. Ubi triremem mercatus eris, unde remiges parabuntur?
- ch. Meae partes sunt tenere clavum; remigent umbrae, si velint traiicere.
- al. At sunt quae non didicerunt remum agere.
- ch. Apud me nullus est eximius, remigant et Monarchae, remigant et Cardinales suam quisque vicem, non minus quam plebeii tenues, sive didicerint, sive non didicerint.
- al. Tu fac dextro Mercurio feliciter mercere triremem; ego non te remorabor amplius. Orco laetum adferam nuntium. Sed heus heus, Charon.
- ch. Quid est?
- al. Fac matures reditum, ne te mox obruat turba.
- ch. Imo iam plus quam ducenta millia offendes in ripa, praeter illas, quae natant in palude. Properabo tamen quantum licebit. Dic illis, mē mox adfuturum.