Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/531

E Wikisource
Haec pagina emendata est

milibus, de praefecturis, de matrimonio opulento. Curabis ut huiusmodi litterae tibi velut elapsae aut per oblivionem relictae veniant ad aliorum manus.

ha. Istud quidem erit mihi commodum: nam et litteras novi, et hanc facultatem multo usu paravi, ut cuiusvis manum facile effingam.
ne. Interdum insue vesti, aut relinque in crumena, ut quibus sartiendi negocium dederis, illic reperiant. Illi non silebunt, et tu simul ac resciveris, compones vultum ad iracundiam ac moesticiam, quasi doleat casus.
ha. Et isthuc iam pridem meditatus sum, ut faciem tam facile mutem, quam personam.
ne. Ita fiet, ut nec fucus suboleat et res cum fide spargatur.
ha. Curabitur sedulo.
ne. Deinde sodales aliquot asciscendi sunt, aut etiam famuli, qui tibi cedant loco, et apud omnes mi Ioncherum appellent. Nec est quod hic sumptum metuas. Sunt plurimi iuvenes, qui vel gratis cupiant hanc agere fabulam. Adde huc, quod haec regio scatet iuvenibus eruditulis, qui mira tenentur scribendi libidine, ne dicam scabie. Nec desunt famelici quidam typographi, nihil non audentes, si spes quaestus affulserit. Ex his aliquot suborna, qui in libellis suis te praedicent patriae procerem, idque subinde repetatur litteris maiusculis. Hac via vel in Bohemia celebrabunt procerem patriae. Et citius enim et latius discurrunt libelli quam voces aut quamlibet loquaces famuli.
ha. Nec ista displicet ratio. At famuli sunt alendi.
ne. Sunt, at non ales famulos ἀχείρους, et ob id ἀχρείους. Mittantur huc et illuc, invenient aliquid. Scis varias esse talium rerum occasiones.
ha. Desine. Teneo rem.
ne. Supersunt artes.
ha. Aveo scire.
ne. Ni sis bonus aleator, probus chartarius, scortator improbus, potator strenuus, profusor audax, decoctor et conflator aeris alieni, deinde scabie ornatus Gallica, vix quisquam te credet equitem.
ha. In istis quidem iam