Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/537

E Wikisource
Haec pagina emendata est

que subligaribus aut femoralibus vulgo utebantur. Eadem de caussa turpe est foeminis, brevioribus uti vestimentis, quo magis consultum sit sexus pudori. Deinde ut non solum moribus, verum etiam habitu differrent a populo, in quo ut quisque est prophanissimus, ita brevissimis tunicis uti gaudet.

qu. Non dissimile veri est quod narras. Ceterum ex Aristotele Plinioque didici, nulli hominum esse talos, sed tantum quadrupedibus, non tamen omnibus, sed bisulcis plerisque, nec rursus nisi his in tibiis posterioribus. Unde igitur vestis dici talaris potest, quam gestat homo, nisi fuerunt homines olim quadrupedes, iuxta fabulam Aristophanis?[1]
ca. Imo, si credimus Oedipo, et quadrupedes et tripedes et bipedes inveniuntur homines; nec raro nobis e bello redeunt unipedes, interdum apodes: sed quod ad tali vocabulum attinet, rectius mireris, si legas Horatium, qui fabulis quoque talos attribuit. Sic enim, opinor, scribit in Arte poëtica:
Securus, cadat, an recto stet fabula talo.[2]
qu. Poëtis licet, ut libet, loqui: apud quos Tmolus[3] habet aures, et naves[4] loquuntur, et saltant quercus.
ca. Quin et Aristoteles tuus hoc te docere poterat, esse talos dimidiatos, quos ille vocat ἡμιαστραγάλους, quales tradit esse lyncum generi. Addit, leonibus inesse quiddam vice tali, sed anfractuosum, quod ille vocat λαβυρινθῶδες, Plinius vertit tortuosum. Denique ubicunque committuntur ossa ossibus ad flexus commoditatem, cava prominentibus inter se respondent, utrinque lubrica cartilagine
  1. Quam profert in Platonis Symposio.
  2. Exstat is versus in Epistola ad Augustum, Ep. II, I, 176.
  3. Tmolus, Lydiae mons. Hunc Ovidius lib.XI. Metamorph consedisse refert, ad audiendum cantum Panis certantis cum Apolline.
  4. Argo navem vocalem fuisse auctores sunt poetae, qui Argonautica scripserunt.