Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PIETAS PUERILIS. 49

dens attoliere oculos ad patrem Deum, quem offendi, tundo pectus meum, dicens illud ex Evangelio cum publicano: Domine, propitius esto mihi peccatori. Deinde, si sensero quempiam offensum a me, eum curo placandum e vestigio, si licet: sin minus, statuo in animo, mihi, quum primum licebit, reconciliare proximum. Si quis offendit me, remitto vindictam, doque operam, ut, qui laesit, agnoscat errorem suum, et resipiscat. Sin eius rei nulla spes est, vindictam omnem Deo relinquo.

er. Isthuc durum est.
ga. An hoc durum, condonare levem noxiam fratri tuo, cuius ignoscentia tibi mutua sit frequenter opus, quum Christus omnia commissa nostra nobis semel condonarit, et quotidie condonet? Imo mihi videtur haec non esse liberalitas in proximum, sed foeneratio apud Deum: perinde quasi conservus ex pacto remittat conservo tres drachmas, ut ipsi dominus condonet talenta decem.
er. Perpulchre tu quidem philosopharis, si modo certum sit, quod ais.
ga. An postulas aliquid certius evangelica cautione?
er. Non est aequum. Sed sunt, qui se non credant esse Christianos, nisi quotidie Missam, ut appellant, audierint.
ga. Horum institutum equidem non damno: praesertim in his, qui abundant otio, quive totos dies occupantur profanis negotiis. Tantum illos non approbo, qui superstitiose sibi persuaserunt, dicem fore parum faustum, nisi fuerint eum auspicati a Missa: et statim a sacro se conferunt vel ad negotiationem, vel ad praedam, vel ad aulam: ubi, si, quod per fas nefasque gerunt, successerit, Missae imputant.
er. Suntne, qui sic desipiant?
ga. Magna pars hominum.
er. Sed redi ad sacrum.
ga. Si licet, adsto vicinus altari sacro, quo percipere queam ea, quae sacrificus recitat, praesertim epistolam et evangelium. Ex his aliquid conor decerpere, quod infigam animo meo: id mecum aliquamdiu rumino.
ga.