Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

50 PIETAS PUERILIS.

Nihil interim oras?

ga. Oro, sed cogitatione magis, quam strepitu labiorum. Ex his, quae recitat sacerdos, arripio precandi occasionem.
er. Dic istud explanatius: nam non satis assequor, quid velis.
ga. Dicam. Finge recitari epistolam, Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Ad haec verba sic mecum loquor Christo: Utinam vere sim azymus, purus ab omni fermento malitiae. Sed tu, Domine Iesu, qui solus es ab omni malitia purus ac sincerus, largire, ut in dies et ipse magis ac magis expurgem vetus fermentum. Rursum, si forte legatur evangelium de seminante semen suum, sic oro mecum: Felix ille, qui meretur esse terra bona: precorque, ut me ex terra parum frugifera, sua benignitate faciat terram bonam, sine cuius beneficio nihil omnino bonum est. Sint haec exempli causa dicta: nam singula persequi prolixum sit. Sed, si contingat sacrificus mutus, quales multos habet Germania, aut non detur adesse propius altari, fere libellum paro, in quo descriptum sit eius diei evangelium et epistola; inde ipse aut pronuncio aut oculis lego.
er. Intelligo. Sed quibus cogitationibus potissimum transmittis hoc tempus?
ga. Ago gratias Iesu Christo pro ineffabili charitate, quod genus humanum sua morte redimere dignatus est; et oro, ne patiatur suum sacrosanctum sanguinem pro me frustra fusum esse, sed suo corpore semper pascat animum meum, suo sanguine vivificet spiritum meum, ut paulatim adolescens virtutum auctibus efficiar idoneum membrum corporis illius mystici, quod est ecclesia, nec unquam deficiam ab illo sanctissimo foedere, quod in extrema coena distributo pane, et porrecto poculo pepigit cum discipulis suis electis, et per hos cum omnibus, qui per baptismum in societatem illius insiti sunt. Quod si sensero vagari cogitationem, lego psalmos aliquot, aut aliud quippiam pi-