Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PIETAS PUERILIS. 51

um, quod animum ab evagando cohiheat.

er. Habes in hoc psalmos certos?
ga. Habeo; sed quos non ita mihi ipsi indixi, quin omittam, si cogitatio quaepiam incidat, quae magis reficiat animum meum, quam illa psalmorum recitatio.
er. Quid de ieiunando?
ga. Cum ieiunio mihi nihil est negotii. Sic enim me docuit Hieronymus, non esse valetudinem atterendam ieiuniis, donec corpus aetate robur iustum collegerit. Nondum autem egressus sum annum decimum septimum. Sed tamen si sensero opus, prandeo coenoque parcius, quo me praebeam alacriorem studiis pietatis perdiem festum.
er. Posteaquam coepi semel, expiscabor omnia. Quomodo fifectus es erga conciones?
ga. Optime. Ad has non minus religiose accedo, quam ad sacram synaxim. Et tamen deligo, quos audiam. Sunt enim, quos praestat non audisse. Quod si talis contingit, aut si nemo contingit, tempus hoc transigo sacra lectione: lego evangelium et epistolam cum interpretatione Chrysostomi aut Hieronymi, aut si quis alius occurrit pius ac doctus interpres.
er. Sed magis afficit viva vox.
ga. Fateor; et audire malo, si detur concionator tolerabilis: sed non videor omnino caruisse concione, si Chrysostomum aut Hieronymum scripto loquentem audiero.
er. Non opinor. Sed quid te delectat confessio?
ga. Magnopere: nam confiteor quotidie.
er. Quotidie?
ga. Sic est.
er. Alendus est igitur tibi proprie sacerdos.
ga. Sed illi confiteor, qui vere solus remittit peccata, cui est potestas universa.
er. Cuinam?
ga. Christo.
er. An istud sat esse putas?
ga. Mihi quidem sat esset, si sat esset proceribus ecclesiae et consuetudini receptae.
er. Sed quos tandem appellas ecclesiae proceres?
ga. Pontifices, Episcopos, Apostolos.
er. Et inter hos annumeras Christum?
ga. Is est omnium sine controversia colophon.
er. Et huius receptae confessionis auctor?
ga. Is quidem auctor