Haec pagina emendata est
Merdardum vocant.
- le. Merdardum illum probe novi. Nimirum is ipse est, qui nuper in convivium Erasmum nostrum appellavit diabolum.
- hi. Rem tenes. Sed quod in convivio dixit, tametsi non omnino dixit impune, qui civiliores erant imputabant temulentiae, et vino censebant inscribendum.
- le. Sed quid excusationis attulit obiurgatus?
- hi. Negavit, se dixisse ex animo.
- le. Qui potuit ex animo, cui nihil erat mentis aut animi?
- hi. Sed mihi ac doctis omnibus visum est intolerabile, quod publicitus, quod eo in loco, quod apud tales auditores, quod in tam celebri monarcharum conventu, Merdardus suas merdosas purulentias effuderit.
- le. Aveo scire, quid dixerit.
- hi. Multa stolidissime debacchatus est in Erasmum nostrum, quorum haec erat summa.His, inquit,temporibus exstitit quidam novus doctor Erasmus; lapsa est lingua, asinus volebam dicere: simulque populus interpretatus est, quid Germanice sonaret asinus.
- le. Rem mire facetam narras.
- hi. Itane facetam? imo fatuam potius.
- le. An non tibi facetum videtur, talem asinum quenquam omnino vocare asinum, nedum Erasmum? Unum illud scio, si Erasmus ipse praesens fuisset, non potuisset a risu temperare.
- hi. Profecto non minus refert asinum animi stupore, quam colore vestis.[1]
- le. Neque arbitror, in tota Arcadia esse ullum asinum usque adeo asinum, quin hic dignior sit, qui foeno pascatur, quam ille.
- hi. Prorsus inversus est Apuleius. Ille sub asinina specie regebat hominem; hic sub hominis specie regit asinum.
- le. At tales asinos hodie mulso et placentis saginamus; ut mirum non sit si mordent quemlibet, et calcibus ferant.
- hi. Is, inquit,doctor asinus audet corrigere Magnificat, cum id canticum sit a Spiritu sancto proditum per os sacratissimae Virginis.
- le. Agnosco παροιμίαν ἀδελφικήν.[2]