Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/580

E Wikisource
Haec pagina emendata est
hi. Atqui id verbis exaggerabat, quasi summa esset admissa blasphemia.
le. Mihi nunc cor metu palpitat. Quid erat criminis?
hi. Aiebat, Erasmum pro eo quod Ecclesia canit, Quia respexit Dominus humilitatem ancillae suae, vertisse, Quia respexit vilitatem ancillae suae: eaque vox odiosius sonat Germanice quam Latine.
le. Quis autem non fateatur esse blasphemiam execrabilem, si quis sacratissimam Christi matrem, etiam angelica dignitate celsiorem, appellet vilem ancillam?
hi. Age; quid si quis appellet Apostolos servos inutiles?
le. Pararem blasphemo fasciculos.
hi. Quid si quis eximium illum Paulum appellet indignum apostoli nomine?
le. Clamarem: ad ignem.
hi. Atqui sic Apostolos suos loqui docuit ille doctor unus irrefutabilis christus: Cum omnia feceritis, quae precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus. Et huius praecepti non immemor Paulus de se praedicat, Minimus sum omnium Apostolorum, atque adeo indignus Apostoli titulo.
le. Verum ubi de se praedicant talia homines pii, modestia virtus est, qua nulla Deo gratior; si quis alius idem praedicet de illis praesertim in divorum consortium relatis, gravis sit blasphemia.
hi. Pulchre nodum secuisti. Proinde si Erasmus adorandam illam Virginem dixisset vilem ancillam domini, nemo non fateretur esse dictum impie. Ceterum quoniam ipsa ad istum modum de se loquitur, et in illius cedit gloriam et nobis salutare modestiae exemplum exhibetur, ut, quoniam, quidquid sumus, munificentia Dei sumus, quo quisque maior est, hoc se gerat submissius.
le. Hactenus quidem inter nos convenit. Verum isti cum corrigere dicunt, sen-