Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

52 PIETAS PUERILIS

est omnis boni: sed an ipse instituerit hanc confessionem, qualis nunc est in usu ecclesiae, theologis excutiendum relinquo: mihi puero et idiotae sufficit maiorum auctoritas. Haec est certe praecipua confessio: nec est facile, confiteri Christo. Non confitetur illi, nisi qui ex animo irascitur suo peccato. Apud illum expono deploroque, si quid admisi gravius; clamo, lacrymor, ploro, me ipsum execror, illius imploro misericordiam: nec finem facio, donec sensero peccandi affectum penitus expurgatum e medullis animi, et succedere tranquillitatem aliquam et alacritatem, condonati criminis argumentum. Atque ubi tempus invitat, ut adeam sacrosanctam mensam corporis et sanguinis dominici, confiteor et sacerdoti, sed paucis, et non nisi ea, quae certo videntur crimina: aut eiusmodi, ut vehemens suspicio sit, crimen esse. Neque vero protinus arbitror esse piaculum, hoc est, enorme crimen, quod admittitur adversus quaslibet constitutiones humanas, nisi contemptus accesserit malitiosus. Imo vix arbitror crimen capitale, cui non sit adiuncta malitia, hoc est, perversa voluntas.

er. Laudo, quod sic es religiosus, ut tamen superstitiosus non sis. Hic quoque puto locum esse proverbio, Nec omnia, nec passim, nec quibuslibet.
ga. Deligo mihi sacerdotem, cui credam arcana pectoris.
er. Isthuc est sapere. Sunt enim permulti, quod compertum est, qui, quod accipiunt in confessionibus, effutiunt. Sunt improbi quidam et impudentes, qui percontantur a confitente, quae praestiterat tacuisse. Sunt indocti et stolidi, qui ob sordidum quaestum praebent aurem verius, quam animum, quum nec diiudicent inter noxiam et recte factum, nec docere possint, nec consolari, nec consulere. Haec sic habere, frequenter audivi ex multis, et ipse partim expertus sum.
ga. Et ego nimium. Proinde deligo mihi virum non indoctum, gra-