Haec pagina emendata est
tiunt corrumpere, sive fallare. Illud itaque videndum, an vilitatis verbum Graecae voci, quam Lucas posuit, respondeat.
- hi. Istam ipsam ob causam aconcione mox ad codicem cucurrimus.
- le. Exspecto venatum.
- hi. Verba quae Lucas afflatu Spiritus sanctissimi digitis suis exaravit, sic habent: ὅτι ἐπέβλεψεν ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν τῆς δούλης αὑτοῦ. Ea sic reddidit noster Erasmus: Quia respexit ad humilitatem ancillae suae. Tantum addit praepositionem, quam Lucas non omisit: nec eam respuit romani sermonis elegantia, nec ad sensum est otiosa. Sic enim loquitur Terentius inPhormione: Respice ad me. In annotationibus tamen admonet, Terentium potius dixisse, Adspice ad me quam Respice ad me.
- le. Interest igitur aliquid inter respicere et adspicere?
- hi. Non ita multum, sed tamen non nihil.Respicit, qui flexo collo adspicit quae a tergo sunt:Adspicitqui simpliciter intuetur: velut apud Terentium Phaedria adspicit Thaidem domo prodeuntem: Totus, inquiens, Parmeno, tremo horreoque, postquam adspexi hanc. At huius frater Chaerea sic loquitur: Cum huc respicio ad virginem. Nam ad senem sese flexerat: eo absoluto reflexit corpus ad virginem. Interdum tamen usurpant Respicere, pro eo quod est rationem sive curam habere, sive rei cuiuspiam imminentis, sive praesentis. Ita Satyricus:
- Respicere extremae iussit spatia ultima vitae.[1]
- Mors enim velut a tergo imminens sequitur, ad quam reflectimus oculos, quoties eam animo reputamus. Et Terentius: Respice senectutem tuam. Proinde qui alibi intentus non habet curam liberorum, dicitur illos non respicere. Rursus qui discussus aliis curis, cogitationem huc vertit, eleganter respicere