Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/582

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dicitur. At Deus unico intuitu contuetur universa, praesentia, praeterita et futura: et tamen in scriptura nobiscum humano more loquitur. Aversari dicitur eos, quos reprobat: respicere, quos aliquandiu veluti neglectos dignatur suo favore. Verum hoc magis expressisset Lucas, si dixisset ἀπέβλεψεν: nunc legimus, ἐπέβλεψεν. Sed utrum legas, minimum refert ad sensum.

le. At videtur otiosa praepositio repetita.
hi. Certe sic et Latini loquuntur. Accessit ad me ; Appulit animum ad scribendum. Heic mihi praepositio non videtur otiosa. Nam respicere potest, qui in tergum flectit oculos casu quopiam, in nullam rem certam intendens intuitum: at cum audis: Respexit ad me, exprimitur peculiaris favor volentis huic aut illi succurrere. Item adspicimus interdum casu obvia, quorum nobis nulla cura est, imo quae videre nolimus. At quisquis ad aliquem adspicit, peculiariter attentus est ad id, quod intuetur. Ad haec,multa simul adspicimus, sed non ad multa. Spiritus itaque sanctus, volens nobis exprimere singularem erga sanctissimam virgunculam favorem, sic per illius os loquutus est: Quia respexit ad humilitatem ancillae suae. Avertis oculos ab elatis, suoque iudicio magnis, et obtutum suum flexit ad eam, quae in oculis suis erat infima. Nec enim dubium est, quin multi fuerint docti, potentes, divites, nobiles, qui sperabant messiam ex ipsorum stirpe proditurum: sed illos aspernatus Deus, clementissimi favoris oculos flexit ad virginem fama obscuram, opibus tenuem, fabro nuptam, ne sobole quidem ulla divitem.
le. Nondum audio quidquam de vilitate.
hi. Ea vox sycophantae fuit, non Erasmi.
le. At in annotatione forsitan meminit vilitatis.
hi. Nequaquam. In vocem g-tapeinohsin tantum hoc modestissime notat. Ut intelligas, inquit, parvitatem, non animi virtutem, fitque sensus: Etsi sim infima ancilla, tamen non est