Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PIETAS PUERILIS. 53

vem, spectatae integritatis, linguae continentis.

er. Profecto felix es, qui ista mature sapere coeperis.
ga. Denique illa prima mihi curarum est, ne quid committam, quod cum periculo credam sacerdoti.
er. Nihil melius, siquidem possis cavere.
ga. Nobis quidem difficillimum est: sed auxiliante Christo, facile est. Primum est, ut adsit bona voluntas. Eam mihi subinde renovo, praesertim diebus dominicis. Deinde subduco me ipsum pro viribus ab improborum consortio; et sodalibus integerrimis me adiungo, quorum convictu fiam melior.
er. Recte tibi consulis. Corrumpunt enim mores bonos colloquia prava.
ga. Otium ceu pestem quandam fugio.
er. Nec mirum: nam nihil malorum non docet otium. Sed ut nunc sunt hominum mores, solus vivat oportet, qui velit abesse a malorum consortio.
ga. Non omnino vanum est, quod dicis. Plures enim mali, ut Graecus ille sapiens dixit.[1] Sed ex paucis optimos deligo. Et probus sodalis nonnunquam sodalem reddit meliorem. Vito lusus, qui provocant ad nequitiam: utor innoxiis. Comem me praebeo omnibus: sed familiarem non nisi bonis. Quod si quando incidero in malos, aut corrigo blande monendo, aut dissimulo, toleroque: si videor non profecturus, certe, quum primum licet, memet ab illis suffuror.
er. Nunquamne titillavit animum tuum libido capiundae cucullae?
ga. Nunquam; sed crebro sollicitatus sum a quibusdam, ab hoc seculo, velut a naufragio, ad portum monasteriorum vocantibus.
er. Quid ego audio? Captabant praedam?
ga. Miris technis adorti sunt et me, et parentes. Sed mihi stat sententia, nou addicere me vel matrimonio, vel sacerdotio, vel instituto monachorum, aut ulli vitae generi, unde post me non queam extricare, priusquam mihi fuero pulchre
  1. Bias, unus (ut volunt) e septem Graeciae sapientibus, dixit: οἱ πλείονες κακοί.