Haec pagina emendata est
mur isti stolido gregi, qui tales fovet pecudes?
- hi. Vix invenias, quod illis impreceris malum gravius, quam ipsi accersunt sibi. Siquidem his rationibus maxime traducunt sese, et in bonorum omnium coniiciunt odium, efficacius quam quisquam possit hostis. Sed non est Christianae mentis cuiquam imprecari male, illud potius optandum, ut clementissimus rerum formator et reformator (qui ex Nabuchodonosor homine fecit bovem, et rursus ex bove fecit hominem, quique asinae Balaami dedit hominis linguam) omnes Merdardi similes vertat in melius, detque illis et mentem et linguam viris Evangelicis dignam.
PHILODOXUS.
Philodoxus, Symbulus.
- ph. Felix auspicium interpretor occursum tuum, Symbule.
- sy. Utinam sit aliquid, Philodoxe, in quo tibi queam esse felix!
- ph. Quid auspicatius, quam si quis deus occurrat homini?
- sy. Equidem nihil istoc existimarem auspicatius, etiamsi sexcentae volitent noctuae.[1] Sed quem mihi narras deum?
- ph. Te, inquam, Symbule.
- sy. Mene?
- ph. Te plane.
- sy. Ego deos cacantes nunquam feci pili.
- ph. Si non fallit proverbium, deum esse quisquis iuvat mortalem, tu mihi deus esse potes.
- sy. De fide proverbii viderint alii; ego certe perquam lubens amico profuero, si queam.
- ph. Non est quod metuas, Symbule, haud peto mutuum: sacra res est consilium; eo tantum me iuva.
- sy. Atqui istuc ipsum est petere mutuum, quandoquidem hoc officii genus inter amicos ultro citroque commeare debet, quemadmodum et cetera omnia. Sed quid est rei, in quo meum desideras consilium?
- ph. Piget obscuritatis; cuperem