Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/595

E Wikisource
Haec pagina emendata est

esse celebris; commonstra viam.

sy. En tibi compendiarium. Imitare Herostratum, qui incendit templum Dianae, aut huic simillimum Zoilum, qui laceravit Homerum; aut aliud aliquod facinus memorabile designa, et ἀοίδιμος eris cum Cercopibus[1] ac Neronibus.
ph. Famam ex scelere parent alii; ego nomen ambio rumoris honesti.
sy. Talem igitur te praesta, qualis optas praedicari.
ph. At multis egregia virtute praeditis non contigit nominis celebritas.
sy. Istud an verum sit, nescio: attamen si id eveniat quod ais, ipsa virtus abunde magnum sui praemium est.
ph. Vera praedicas, planeque philosophice. Veruntamen, ut sunt res humanae, mihi videtur gloria praecipuum quoddam ornamentum esse virtutis; quae non aliter gaudet agnosci, quam sol amat lucere, vel ob hoc ipsum, ut et prosit quam plurimis, et quam plurimos ad sui pelliciat aemulationem. Postremo non video quam possessionem speciosiorem parentes liberis suis relinquere possint, quam honesti nominis immortalem memoriam.
sy. Ut video, gloriam expetis virtute partam.
ph. Scilicet.
sy. Proinde tibi propone literis omnium celebratos, Aristidem, Phocionem, Socratem, Epaminondam, Scipionem Africanum, Catones, seniorem et uticensem, M. Brutum, et horum similes, qui belli domique de republica quam optime mereri studuerunt. Heic est enim feracissimus gloriae campus.
ph. Verum inter istos celebres, Aristides ostracismo iussus est solum vertere; Phocion et Socrates biberunt cicutam; Epaminundas capitis est postulatus, quemadmodum et Scipio; Cato senior quadragies reus caussam dixit, Uticensis sibi mortem conscivit, itidem Brutus. Ego gloriam optarem nulla invidia contaminatam.
sy. At istuc ne Herculi qui-
  1. Cercopes populi fuere, ut aiunt, sceleratissimi, qunos a Iove in simias mutatos refert Ovid. lib. 14. Metamorph.