Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/596

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dem filio concessit Iuppiter. Nam post tot monstra virtute domita cum excetra fuit extremum certamen, idque multo omnium pertinacissimum.

ph. Ego Herculi suos gloriosos labores nunquam invidebo. Eos demum felices duco, quibus obtigit honestum nomen nulla invidia contaminatum.
sy. Vis, ut video, suaviter vivere; eo metuis invidiam, nec id iniuria, κάκιστον γάρ ἐστι θηρίον.
ph. Sic est.
sy. Ergo λάθε βιώσας.
ph. At istuc est mortuum esse, non vivere.
sy. Intelligo quid affectes. In sole clarissimo versari gaudes absque umbra.
ph. Istuc quidem fieri non potest.
sy. At nihilo magis fieri potest, ut gloriam consequaris nulla contaminatam invidia. Recte facta ultro sequitur gloria, gloriam comitatur invidia.
ph. Atqui posse gloriam absque invidia contingere, docet nos senex ille comicus; ita ut facillime sine invidia laudem invenias et amicos pares.[1]
sy. Si ista laude contentus es, quam tulit Pamphilus adolescens obsequiis et morum commoditate, poteris eodem e loco petere rationes assequendi quod expetis, unde decerpsisti sententiam. In omni re memento: Ne quid nimis; sed tamen mediocriter omnia: esto facilis in perferendis aliorum moribus, ad leviora vitia connivens; ne sis praefractus, tuaeque sententiae nimium tenax, sed aliorum studiis temet accommoda: nulli laedas os, sed comem te praebeas omnibus.
ph. Adolescentiae favent plerique, nec magni negotii sit tum istam parare laudem: ego magnificum quoddam nominis decus optarim, quod per universum orbem resonet, quodque cum aetate semper fiat illustrius, atque a funere tandem clarius elucescat.
sy. Equidem laudo generosam istam indolem tuam, Philodoxe. Ceterum si cupis gloriam virtute partam, praecipua virtus est,
  1. Senex Simo, Pamphili pater, in Terentii Andria, act. I, sc. I, v. 38.