Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/597

E Wikisource
Haec pagina emendata est

negligere gloriam: et summa laus est, non ambire laudem, quae magis sequitur fugientem. Videndum est igitur, ne, quo impensius ista ambis, hoc frustrere magis.

ph. Non sum Stoicus ἀπαθής: tangor humanis affectibus.
sy. Si te profiteris hominem, nec ea recusas, quae sunt humanae sortis, cur ea venaris, quae nec deo contingunt? Nosti enim Theocriticum illud non minus vere quam scite dictum, Iovem nec pluvium nec serenum placere omnibus.
ph. Non est fortassis ignis absque fumo; sunt tamen ἄκαπνα. Si non potest obtineri, quin aliqua livoris nubecula obscuretur hominis gloria, arbitror tamen esse rationes, quibus fiat, ut quam minimum invidiae sit admixtum.
sy. Eas igitur tibi vis commonstrari?
ph. Percupio.
sy. Modice virtutem exsere, et minus gravaberis invidia.
ph. At gloria nisi sit insignis, non est gloria.
sy. Ecce tibi certissimam viam. Designa praeclarum aliquod facinus, et morere, et citra invidiam celebraberis cum Codris, Menoeceis,[1] Iphigeniis, Curtiis ac Deciis.
Pascitur in vivis liquor, post fata quiescit.[2]
ph. Equidem, ut ingenue quod res est fatear, cupio liberis ac nepotibus meis honesti nominis hereditatem relinquere: verum huius rei fructum vivus apud vivos aliquandiu decerpere cupiam.
sy. Age, non te suspendam amplius. Certissima ad illustre nomen est via bene mereri, quum privatim de singulis, tum publicitus de universis. Id partim fit officiis, partim benignitate. Benignitas sic temperanda est, ne cogaris ab aliis rapere quod aliis suppedites. Nam ex huiusmodi largitionibus plus odii nascitur apud probos quam favoris apud improbos. Porro ab improbis laudari, infamia verius est quam gloria. Ad haec
  1. Menoeceus, Thebanus, Creontis filius, pro salute patriae lubens et ultro se morti obiecit. Cf. Eur. Phoen. 1106.
  2. Ovidii versus est, Amor. 1. Eleg. 15.